Genesis. Sarra Risit.

18:1. apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
18:2. cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra
18:3. et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
18:4. sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore
18:5. ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
18:6. festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
18:7. ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
18:8. tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
18:9. cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est
18:10. cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
18:11. erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria
18:12. quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo
18:13. dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus
18:14. numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
18:15. negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti