Genesis. Sarra Risit.

apparuit autem ei Dominus
in convalle Mambre
sedenti
in ostio tabernaculi sui
in ipso fervore diei

cumque elevasset oculos
apparuerunt ei tres viri
stantes propter eum

quos cum vidisset
cucurrit in occursum eorum
de ostio tabernaculi
et adoravit in terra

et dixit

Domine
si inveni gratiam
in oculis tuis
ne transeas servum tuum

sed adferam pauxillum aquae
et lavate pedes vestros
et requiescite sub arbore

ponam buccellam panis
et confortate cor vestrum

postea transibitis

idcirco enim
declinastis ad servum vestrum

qui dixerunt

fac
ut locutus es

festinavit Abraham
in tabernaculum
ad Sarram
dixitque ei

adcelera
tria sata similae commisce
et fac subcinericios panes

ipse vero
ad armentum cucurrit
et tulit inde vitulum
tenerrimum et optimum
deditque puero
qui festinavit
et coxit illum

tulit quoque
butyrum et lac
et vitulum
quem coxerat
et posuit coram eis

ipse vero
stabat iuxta eos
sub arbore

cumque comedissent
dixerunt ad eum

ubi est Sarra uxor tua

ille respondit

ecce
in tabernaculo est

cui dixit

revertens
veniam ad te
tempore isto
vita comite
et habebit filium
Sarra uxor tua

quo audito
Sarra risit
post ostium tabernaculi

erant autem ambo
senes
provectaeque aetatis
et desierant Sarrae fieri muliebria

quae risit occulte
dicens

postquam consenui
et dominus meus
vetulus est
voluptati operam dabo

dixit autem
Dominus ad Abraham

quare risit Sarra
dicens
num vere
paritura sum anus

numquid
Deo est
quicquam difficile

iuxta condictum
revertar ad te
hoc eodem tempore
vita comite
et habebit Sarra filium

negavit Sarra
dicens

non risi

timore perterrita

Dominus autem

non est

inquit

ita
sed risisti