Genesis. Sarai et Hagar.

16:1. igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
16:2. dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
16:3. tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
16:4. qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
16:5. dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
16:6. cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
16:7. cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
16:8. dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
16:9. dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
16:10. et rursum multiplicans (inquit) multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
16:11. ac deinceps ecce (ait) concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam