Genesis. Sarai et Hagar.

igitur Sarai
uxor Abram
non genuerat liberos

sed habens
ancillam aegyptiam
nomine Agar
dixit marito suo

ecce conclusit me
Dominus
ne parerem

ingredere
ad ancillam meam
si forte saltem
ex illa
suscipiam filios

cumque ille adquiesceret
deprecanti
tulit Agar
Aegyptiam ancillam suam
post annos decem
quam habitare coeperant
in terra Chanaan
et dedit eam viro suo
uxorem

qui ingressus est
ad eam
at illa
concepisse se videns
despexit dominam suam

dixitque Sarai
ad Abram

inique agis
contra me

ego dedi
ancillam meam
in sinum tuum
quae videns
quod conceperit
despectui me habet

iudicet Dominus
inter me et te

cui respondens Abram

ecce

ait

ancilla tua
in manu tua est

utere ea
ut libet

adfligente igitur eam Sarai
fugam iniit

cumque invenisset illam
angelus Domini
iuxta fontem aquae
in solitudine
qui est in via Sur

dixit ad eam

Agar ancilla Sarai
unde venis
et quo vadis

quae respondit

a facie Sarai
dominae meae
ego fugio

dixitque ei
angelus Domini

revertere ad dominam tuam
et humiliare sub manibus ipsius

et rursum

multiplicans (inquit) multiplicabo
semen tuum
et non numerabitur
prae multitudine

ac deinceps

ecce (ait) concepisti
et paries filium
vocabisque nomen eius
Ismahel
eo quod
audierit Dominus
adflictionem tuam