Genesis. Noe.

factumque est diluvium
quadraginta diebus
super terram

et multiplicatae sunt aquae
et elevaverunt arcam
in sublime
a terra

vehementer inundaverunt
et omnia repleverunt
in superficie terrae
porro arca ferebatur
super aquas

[...]

et cuncta
in quibus
spiraculum vitae est
in terra
mortua sunt

et delevit
omnem substantiam
quae erat super terram
ab homine
usque ad pecus
tam reptile
quam volucres caeli
et deleta sunt
de terra

remansit autem
solus Noe
et qui cum eo
erant in arca

[...]

expectatis autem
ultra septem diebus aliis
rursum dimisit
columbam ex arca

at illa venit
ad eum
ad vesperam
portans ramum olivae
virentibus foliis
in ore suo

intellexit ergo Noe
quod cessassent aquae
super terram

expectavitque nihilominus
septem alios dies
et emisit columbam
quae non est reversa ultra
ad eum

igitur sescentesimo primo anno
primo mense
prima die mensis
inminutae sunt aquae
super terram

et aperiens Noe
tectum arcae
aspexit viditque
quod exsiccata esset
superficies terrae

mense secundo
septima et vicesima die mensis
arefacta est terra

locutus est autem Deus
ad Noe
dicens

egredere de arca
tu
et uxor tua
filii tui
et uxores filiorum tuorum
tecum

cuncta animantia
quae sunt apud te
ex omni carne
tam in volatilibus
quam in bestiis
et in universis reptilibus
quae reptant super terram
educ tecum

et ingredimini super terram

crescite
et multiplicamini
super eam

egressus est ergo Noe
et filii eius
uxor illius
et uxores filiorum eius
cum eo

sed et omnia animantia
iumenta et reptilia
quae repunt super terram
secundum genus suum
arcam egressa sunt

aedificavit autem Noe
altare Domino
et tollens
de cunctis pecoribus et volucribus mundis
obtulit holocausta
super altare

odoratusque est Dominus
odorem suavitatis
et ait ad eum

nequaquam ultra
maledicam terrae
propter homines

sensus enim
et cogitatio humani cordis
in malum prona sunt
ab adulescentia sua

non igitur ultra
percutiam omnem animantem
sicut feci

cunctis diebus terrae
sementis et messis
frigus et aestus
aestas et hiems
nox et dies
non requiescent