Genesis. Cain et Abel.

Adam vero cognovit Havam uxorem suam
quae concepit et peperit Cain
dicens

possedi hominem per Dominum

rursusque peperit fratrem eius Abel

fuit autem Abel pastor ovium
et Cain agricola

factum est autem post multos dies
ut offerret Cain
de fructibus terrae munera Domino
Abel quoque obtulit
de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum

et respexit Dominus
ad Abel et ad munera eius
ad Cain vero et ad munera illius
non respexit

iratusque est Cain vehementer
et concidit vultus eius

dixitque Dominus ad eum

quare maestus es
et cur concidit facies tua

nonne si bene egeris
recipies
sin autem male
statim in foribus peccatum aderit

sed sub te erit appetitus eius
et tu dominaberis illius

dixitque Cain ad Abel fratrem suum

egrediamur foras

cumque essent in agro
consurrexit Cain
adversus Abel fratrem suum
et interfecit eum

et ait Dominus ad Cain

ubi est Abel frater tuus

qui respondit

nescio
num custos fratris mei sum

dixitque ad eum

quid fecisti

vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
nunc igitur maledictus eris super terram
quae aperuit os suum
et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua

cum operatus fueris eam
non dabit tibi fructus suos
vagus et profugus eris super terram

dixitque Cain ad Dominum

maior est iniquitas mea
quam ut veniam merear

ecce eicis me hodie a facie terrae
et a facie tua abscondar
et ero vagus et profugus in terra

omnis igitur qui invenerit me
occidet me

dixitque ei Dominus

nequaquam ita fiet
sed omnis qui occiderit Cain
septuplum punietur

posuitque Dominus Cain signum
ut non eum interficeret
omnis qui invenisset eum

egressusque Cain a facie Domini
habitavit in terra
profugus
ad orientalem plagam Eden