Genesis. Serpens in Paradiso.
2:25. erant autem uterque nudi Adam scilicet et
uxor eius et non erubescebant
3:1. sed et serpens erat callidior cunctis animantibus
terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit
ad mulierem cur praecepit
vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi
3:2. cui respondit mulier de
fructu lignorum quae sunt in paradiso vescemur
3:3. de fructu vero ligni quod est
in medio paradisi praecepit nobis Deus ne comederemus
et ne tangeremus illud ne forte moriamur
3:4. dixit autem serpens ad mulierem nequaquam
morte moriemini
3:5. scit enim Deus quod in
quocumque die comederitis ex eo aperientur
oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum
et malum
3:6. vidit igitur mulier quod bonum esset
lignum ad vescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile et tulit
de fructu illius et comedit deditque
viro suo qui comedit
3:7. et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent
esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt
sibi perizomata
3:8. et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis
in paradiso ad auram post meridiem abscondit se
Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi
3:9. vocavitque Dominus Deus Adam et dixit
ei ubi es
3:10. qui ait vocem tuam audivi
in paradiso et timui eo quod nudus essem
et abscondi me
3:11. cui dixit quis enim
indicavit tibi quod nudus esses
nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes
comedisti
3:12. dixitque Adam mulier
quam dedisti sociam mihi dedit
mihi de ligno et comedi
3:13. et dixit Dominus Deus ad mulierem quare
hoc fecisti quae respondit
serpens decepit me et comedi
