Genesis. Serpens in Paradiso.

erant autem uterque
nudi
Adam scilicet
et uxor eius

et non erubescebant

sed et serpens
erat callidior
cunctis animantibus terrae
quae fecerat Dominus Deus

qui dixit
ad mulierem

cur praecepit vobis Deus
ut non comederetis
de omni ligno paradisi

cui respondit mulier

de fructu lignorum
quae sunt in paradiso
vescemur

de fructu vero ligni
quod est in medio paradisi
praecepit nobis Deus
ne comederemus
et ne tangeremus illud
ne forte moriamur

dixit autem serpens
ad mulierem

nequaquam morte moriemini

scit enim Deus
quod in quocumque die
comederitis ex eo
aperientur oculi vestri
et eritis sicut dii
scientes bonum et malum

vidit igitur mulier
quod bonum esset lignum
ad vescendum
et pulchrum oculis
aspectuque delectabile

et tulit
de fructu illius
et comedit
deditque viro suo
qui comedit

et aperti sunt
oculi amborum

cumque cognovissent
esse se nudos
consuerunt folia ficus
et fecerunt sibi
perizomata

et cum audissent
vocem Domini Dei
deambulantis in paradiso
ad auram
post meridiem
abscondit se Adam
et uxor eius
a facie Domini Dei
in medio ligni paradisi

vocavitque
Dominus Deus
Adam
et dixit ei

ubi es

qui ait

vocem tuam
audivi
in paradiso
et timui
eo quod nudus essem
et abscondi me

cui dixit

quis enim indicavit tibi
quod nudus esses
nisi quod
ex ligno
de quo tibi praeceperam
ne comederes
comedisti

dixitque Adam

mulier
quam dedisti sociam mihi
dedit mihi de ligno
et comedi

et dixit Dominus Deus
ad mulierem

quare hoc fecisti

quae respondit

serpens decepit me
et comedi