Genesis. Adam in Paradiso.
2:7. formavit igitur Dominus Deus hominem de limo
terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum
vitae et factus est homo in animam viventem
2:8. plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis
a principio in quo posuit hominem quem formaverat
2:9. produxitque Dominus Deus de humo omne lignum
pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque
scientiae boni et mali [...]
2:15. tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit
eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret
illum
2:16. praecepitque ei dicens ex
omni ligno paradisi comede
2:17. de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas
in quocumque enim die comederis
ex eo morte morieris
2:18. dixit quoque Dominus Deus non
est bonum esse hominem solum faciamus
ei adiutorium similem sui
2:19. formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis
volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret
quid vocaret ea omne enim quod vocavit
Adam animae viventis ipsum est nomen eius
2:20. appellavitque Adam nominibus suis cuncta
animantia et universa volatilia caeli et omnes bestias terrae Adam vero non
inveniebatur adiutor similis eius
2:21. inmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam
cumque obdormisset tulit
unam de costis eius et replevit carnem pro ea
2:22. et aedificavit Dominus Deus costam quam tulerat
de Adam in mulierem et adduxit eam ad Adam
2:23. dixitque Adam hoc nunc
os ex ossibus meis et caro de carne mea haec vocabitur
virago quoniam de viro sumpta est
