Genesis. Adam in Paradiso.

formavit igitur
Dominus Deus
hominem
de limo terrae

et inspiravit
in faciem eius
spiraculum vitae

et factus est
homo
in animam viventem

plantaverat autem
Dominus Deus
paradisum voluptatis
a principio

in quo posuit
hominem
quem formaverat

produxitque
Dominus Deus
de humo
omne lignum
pulchrum visu
et ad vescendum
suave

lignum etiam vitae
in medio paradisi

lignumque
scientiae boni et mali

[...]

tulit ergo
Dominus Deus
hominem
et posuit eum
in paradiso voluptatis
ut operaretur
et custodiret illum

praecepitque ei
dicens

ex omni ligno paradisi
comede

de ligno autem
scientiae boni et mali
ne comedas

in quocumque enim die
comederis ex eo
morte morieris

dixit quoque
Dominus Deus

non est bonum
esse hominem solum

faciamus ei
adiutorium
similem sui

formatis igitur
Dominus Deus
de humo
cunctis animantibus terrae
et universis volatilibus caeli
adduxit ea
ad Adam
ut videret
quid vocaret ea

omne enim
quod vocavit Adam
animae viventis
ipsum est nomen eius

appellavitque Adam
nominibus suis
cuncta animantia
et universa volatilia caeli
et omnes bestias terrae

Adam vero
non inveniebatur
adiutor similis eius

inmisit ergo
Dominus Deus
soporem in Adam

cumque obdormisset
tulit unam
de costis eius

et replevit carnem
pro ea

et aedificavit
Dominus Deus
costam
quam tulerat de Adam
in mulierem

et adduxit eam
ad Adam

dixitque Adam

hoc nunc os
ex ossibus meis
et caro
de carne mea
haec vocabitur virago
quoniam de viro
sumpta est