Genesis. Faciamus Hominem.

1:20. dixit etiam Deus producant aquae reptile animae viventis et volatile super terram sub firmamento caeli
1:21. creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
1:22. benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
1:23. et factum est vespere et mane dies quintus
1:24. dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo iumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas factumque est ita
1:25. et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas et iumenta et omne reptile terrae in genere suo et vidit Deus quod esset bonum
1:26. et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et praesit piscibus maris et volatilibus caeli et bestiis universaeque terrae omnique reptili quod movetur in terra
1:27. et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos
1:28. benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus caeli et universis animantibus quae moventur super terram
1:29. dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quae habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam
1:30. et cunctis animantibus terrae omnique volucri caeli et universis quae moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita
1:31. viditque Deus cuncta quae fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus
2:1. igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum
2:2. conplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat
2:3. et benedixit diei septimo et sanctificavit illum quia in ipso cessaverat ab omni opere suo [...]