Genesis. Faciamus Hominem.

dixit etiam Deus

producant aquae
reptile animae viventis
et volatile
super terram
sub firmamento caeli

creavitque Deus
cete grandia
et omnem animam
viventem atque motabilem
quam produxerant aquae
in species suas
et omne volatile
secundum genus suum

et vidit Deus
quod esset bonum

benedixitque eis
dicens

crescite
et multiplicamini
et replete aquas maris
avesque multiplicentur
super terram

et factum est
vespere et mane
dies quintus

dixit quoque Deus

producat terra
animam viventem
in genere suo
iumenta et reptilia
et bestias terrae
secundum species suas

factumque est ita

et fecit Deus
bestias terrae
iuxta species suas
et iumenta
et omne reptile terrae
in genere suo

et vidit Deus
quod esset bonum

et ait

faciamus hominem
ad imaginem
et similitudinem nostram

et praesit piscibus maris
et volatilibus caeli
et bestiis
universaeque terrae
omnique reptili
quod movetur in terra

et creavit Deus
hominem
ad imaginem suam

ad imaginem Dei
creavit illum

masculum et feminam
creavit eos

benedixitque illis Deus
et ait

crescite
et multiplicamini
et replete terram
et subicite eam
et dominamini
piscibus maris
et volatilibus caeli
et universis animantibus
quae moventur
super terram

dixitque Deus

ecce dedi vobis
omnem herbam
adferentem semen
super terram
et universa ligna
quae habent
in semet ipsis
sementem generis sui
ut sint vobis
in escam

et cunctis animantibus terrae
omnique volucri caeli
et universis
quae moventur in terra
et in quibus
est anima vivens
ut habeant
ad vescendum

et factum est ita

viditque Deus
cuncta quae fecit
et erant valde bona

et factum est
vespere et mane
dies sextus

igitur perfecti sunt
caeli et terra
et omnis ornatus eorum

conplevitque Deus
die septimo
opus suum
quod fecerat

et requievit
die septimo
ab universo opere
quod patrarat

et benedixit
diei septimo
et sanctificavit illum
quia in ipso cessaverat
ab omni opere suo
[...]