Genesis. Fiat Lux.
1:1. in principio creavit Deus caelum et terram
1:2. terra autem erat inanis et vacua et tenebrae
super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super
aquas
1:3. dixitque Deus fiat
lux et facta est lux
1:4. et vidit Deus lucem quod esset
bona et divisit lucem ac tenebras
1:5. appellavitque lucem diem et tenebras noctem
factumque est vespere
et mane dies unus
1:6. dixit quoque Deus fiat
firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab
aquis
1:7. et fecit Deus firmamentum divisitque
aquas quae erant sub firmamento ab his quae erant
super firmamentum et factum est ita
1:8. vocavitque Deus firmamentum caelum et factum
est vespere et mane dies secundus
1:9. dixit vero Deus congregentur
aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat
arida factumque est
ita
1:10. et vocavit Deus aridam terram congregationesque
aquarum appellavit maria et vidit
Deus quod esset bonum
1:11. et ait germinet
terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum
iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit
super terram et factum est ita
1:12. et protulit terra herbam virentem et adferentem
semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem
secundum speciem suam et vidit Deus quod esset
bonum
1:13. factumque est
vespere et mane dies tertius
1:14. dixit autem Deus fiant
luminaria in firmamento caeli ut dividant diem
ac noctem et sint in signa et tempora et dies et
annos
1:15. ut luceant in firmamento
caeli et inluminent terram et factum
est ita
1:16. fecitque Deus duo magna luminaria luminare
maius ut praeesset diei et luminare minus ut praeesset
nocti et stellas
1:17. et posuit eas in firmamento caeli ut lucerent
super terram
1:18. et praeessent diei ac nocti et dividerent
lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset
bonum
1:19. et factum est vespere et mane dies quartus
