Genesis. Fiat Lux.

in principio
creavit Deus
caelum et terram

terra autem
erat inanis et vacua
et tenebrae
super faciem abyssi
et spiritus Dei
ferebatur
super aquas

dixitque Deus

fiat lux

et facta est lux

et vidit Deus
lucem
quod esset bona
et divisit
lucem ac tenebras

appellavitque
lucem diem
et tenebras noctem

factumque est
vespere et mane
dies unus

dixit quoque Deus

fiat firmamentum
in medio aquarum
et dividat
aquas ab aquis

et fecit Deus
firmamentum
divisitque aquas
quae erant
sub firmamento
ab his
quae erant
super firmamentum
et factum est ita

vocavitque Deus
firmamentum caelum

et factum est
vespere et mane
dies secundus

dixit vero Deus

congregentur aquae
quae sub caelo sunt
in locum unum
et appareat arida

factumque est ita

et vocavit Deus
aridam terram
congregationesque aquarum
appellavit maria

et vidit Deus
quod esset bonum

et ait

germinet terra
herbam virentem
et facientem semen
et lignum pomiferum
faciens fructum
iuxta genus suum
cuius semen
in semet ipso sit
super terram

et factum est ita

et protulit terra
herbam virentem
et adferentem semen
iuxta genus suum
lignumque
faciens fructum
et habens unumquodque
sementem
secundum speciem suam

et vidit Deus
quod esset bonum

factumque est
vespere et mane
dies tertius

dixit autem Deus

fiant luminaria
in firmamento caeli
ut dividant
diem ac noctem
et sint
in signa et tempora
et dies et annos

ut luceant
in firmamento caeli
et inluminent terram

et factum est ita

fecitque Deus
duo magna luminaria

luminare maius
ut praeesset diei

et luminare minus
ut praeesset nocti

et stellas
et posuit eas
in firmamento caeli
ut lucerent
super terram

et praeessent
diei ac nocti
et dividerent
lucem ac tenebras

et vidit Deus
quod esset bonum

et factum est
vespere et mane
dies quartus