<< Home Page | Walter Index

Aesop's Fables: Walter of England

Fable 63. De mercatore et eius uxore.

Perry

Absenti figit dum cornua sponsa marito,
De mecho puerum mecha proterva parit.
En vir, ecce puer: stupet hic sine semine natum.
De nive conceptus fingitur esse puer.
Mutua fraus; sponsus, dum suffert dedecus istud,
In sponsam cauti fabricat arma doli:
"Lux mea, deducam puerum; mercator et heres
Noster erit." Ficta gaudia vultus habet.
Hic abit, illa manet: hic vendit adultera coniux
Quem peperit subito de nive facta parens.
Rebus ab augendis idem post multa reversus,
Ridiculum sponse narrat in aure sue:
"Dum fuit in prora, violenta potentia solis
Deprendit puerum; sic liquefecit eum.
[Hic lacrimosa manet; laniat sine fine capillos.
Cui suadere volens, vir suus inquit ei:]
Parce tuo capiti, lacrimas compesce: liquescit
De nive conceptum quicquid ubique patet."
Hoc quia premittit rationis calculus omnis,
Fallere fallentem suspicor esse pium. 


Text as published in Boldrini, Sandro. Uomini e bestie: le favole dell Aesopus latinus. Lecce: Argo, 1994.