<< Home Page | Walter Index

Aesop's Fables: Walter of England

Fable 43. De equo et asino.

Perry 565

Gaudet equus faleris, freno sellaque superbit;
Ista quidem vestit aureus arma nitor.
Obstat asellus equo; vicus premit artus asellum,
Vexat onus, tardat natus eundo labor.
Quod sibi claudit iter, sonipes inclamat asello:
"Occurris domino, vilis aselle, tuo.
Vix tibi do veniam de tanti crimine fastus;
Cui via danda fuit libera, dignus eram."
Supplicat ille minis nutatque timore silendo
Tutior et surda preterit aure minas.
Summus equi declinat honor: dum vincere certat,
Vincitur et cursum viscera rupta negant.
Privatur faleris, freno privatur honesto;
Hunc premit assiduo reda cruenta iugo,
Huic tergum macies acuit, labor ulcerat armos.
Hunc videt inque iocos audet asellus iners:
"Dic, sodes ubi sella nitens, ubi nobile frenum?
Cur est hec macies, cur fugit ille nitor?
Cur manet hic gemitus, cur illa superbia fugit?
Vindicat elatos iusta ruina gradus:
Stare diu nec vis nec honor nec forma nec etas
Sufficit; in mundo plus tamen ista placent.
Vive diu, sed vive miser, sociosque minores
Disce pati; risum det tua vita mihi."
Pennatis ne crede bonis; te nulla potestas
In miseros armet: nam miser esse potes. 


Text as published in Boldrini, Sandro. Uomini e bestie: le favole dell Aesopus latinus. Lecce: Argo, 1994.