<< Home Page | Walter Index

Aesop's Fables: Walter of England

Fable 34. De lupo et capite.

Perry 027

Dum legit arva lupus, reperit caput arte superbum;
Hoc beat humanis ars pretiosa genis.
Hoc lupus alterno voluit pede, verba resolvit:
O sine voce genas, o sine mente caput!
Fuscat et extinguit cordis caligo nitorem
Corporis: est animi solus in orbe nitor. 


Text as published in Boldrini, Sandro. Uomini e bestie: le favole dell Aesopus latinus. Lecce: Argo, 1994.