<< Home Page | Walter Index

Aesop's Fables: Walter of England

Fable 21. De Attica terra et rege.

Perry 044

Fabula, nata sequi mores et pingere vitam,
Tangit quod fugias quodve sequaris iter.
Rege carens nec regis inops, sine lege nec exlex,
Absque iugo gessit Attica terra iugum.
Libertas, errare negans, se sponte coegit
Et pudor ob legem fortior ense fuit.
Ne libitum faceret, regem plebs libera fecit
Et que non potuit pellere iussa tulit.
Rex cepit lenire truces, punire nocentes,
Queque levanda levans, queque premenda premens.
Hos onerat novitas: cives in lege novelli,
Quod leviter possent, vix potuere pati.
Urbem triste iugum querula cervice ferentem
Esopus tetigit, consona verba movens.
Cum nihil auderet ludentes ledere ranas,
Supplicuere Iovi ne sine rege forent.
Iupiter huic voto risum dedit. Ausa secundas
Rana preces, subitum sensit in amne sonum.
Nam Iove dante trabem, trabis ictu flumine moto,
Demersit subitus guttura rauca timor.
Placato rediere metu, videre tigillum,
Stando procul regem pertimuere suum.
Ut novere trabem per se non posse moveri,
Pro duce fecerunt tertia vota Iovi.
Ira Iovem movit, regem dedit, intulit hidrum.
Hidrus hiante gula cepit obire lacum.
Clamitat ecce lacus: "Morimur, pie Iupiter; audi,
Iupiter, exaudi! Iupiter, affer opem!
Nos sepelit venter, nostri sumus esca tyranni;
Aufer cedis opus, redde quietis opes."
Ille refert: "Emptum longa prece ferte magistrum.
Vindicet eternus otia spreta metus."
Omne boni pretium nimio vilescit in usu,
Fitque, mali gustu, dulcius omne bonum.
Si quis habet quod habere decet, sit letus habendo:
Alterius non sit qui suus esse potest. 


Text as published in Boldrini, Sandro. Uomini e bestie: le favole dell Aesopus latinus. Lecce: Argo, 1994.