<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.3: de fure et cane (p. 730 in Hervieux; Perry 403)

Fur cuiusdam divitis     opes exploravit,
Qui per Canem divitis     prodi dubitavit.
Hic fraudem qua falleret     Canem cogitavit.
Buccellam panis secum portare paravit.

Mox ad domum divitis     ut Fur veniebat,
Ei statim Catulus     vigil occurrebat.
Latro, dolum machinans,     panem porrigebat.
Sed Canis, exosus Furem, panem renuebat:

Mihi gratis, inquiens,     panem porrexisti,
An ut meum dominum     prodi potuisti,
Sic sic meas claudere     fauces voluisti?
Non me decipies, sed abibis sic adisti.

Quid si, quem tu porrigis,     panem comedissem
Et sic meum Dominum     tibi prodissem?
Forte non me pateres,     egens cum venissem,
Et sic deterior omni latrone fuissem.

Moralitas.
Ista nos historia     monet praecauere
Dolosa consilia     nec eis favere.
Noli fictis fraudibus     consensum praebere.
Cur? Quia saepe solet multis fraus ficta nocere.


Version in Wright's Latin Stories:

III. DE FURE ET CANE.

Fur cujusdam divitis opes exploravit,
Qui per canem divitis prodi dubitavit;
Hic fraudem qua fallere canem cogitavit,
Buccellam panis secum portate paravit.
Mox ad domum divitis ut fur veriebat,
Ei statim catulus vigil occurrebat.
Latro dolum machinans panem porrigebat;
Sed canis, exosus furem, panem renuebat,
“Mihi gratis,” inquiens, “panem porrexisti?
An ut meum dominum prodi potuisti?
Sic sic meas claudere fauces voluisti:
Non me decipies, sed abibis sicut adisti.
“Quid si quem tu porrigis panem comedissem,
Et sic meum dominum tibi prodidissem?
Forte non me pateres, egens cum venissem,
Et sic deterior omni latrone fuissem.”

MORALITAS.

Ista nos historia monet praecavere
Dolosa consilia, nec eis favere:
Noli fictis fraudibus consensum praebere;
Cur? Quia saepe solet multis fraus ficta nocere.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).