<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.27: de leone aegroto (p. 749 in Hervieux; Perry 142)

Olim Leo, simulans     aegrotum se fore:
Quis, inquit, compatitur     nobis in languore?
Huic accurrunt bestiae,     maior cum minore,
Incautas rapido passim quas devorat ore.

Sed eius versutia     Vulpem non laedebat,
Qui (sic) cunctis astutior     eminus sedebat.
Quem Leo prospiciens     sic plangens ferebat:
Cur nos contemnit qui proprimus esse solebat?

Vulpem loqui callide     sic ferunt exorsum:
Ducunt haec vestigia,     quae videmus, cursum.
Me terrent pergentium     calles, atque dorsum
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.

Moralitas.
Sic ne credas cupido     cui nemo est carus.
Cum tendit insidias,     eius recte rarus
Est homo qui transeat     inprudens et gnarus.
Semper cogit opes, nunquam satiandus, avarus.


Version in Wright's Latin Stories:

XXVII. DE LEONE GROTO.

OLIM leo simulans ægrotum se fore,
“Quis,” ait, “compatitur nobis in languore?”
Hinc accurrunt bestiæ, major cum minore,
Incautas rapido passim quas devorat ore.
Sed ejus versutia vulpem non lædebat,
Qui cunctis astutior eminus sedebat ;
Quem [leo] prospiciens sic plangens ferebat,
“Cur nos contempnit qui proximus esse solebat?”
Vulpem loqui calide sic ferunt exorsum,
“Ducunt hæc vestigia quæ videmus corsum,
Me terrent per gentium calles atque dorsum,
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”

MORALITAS.

Sic ne credas cupido, cui nemo carus,
Cum tendit insidias ejus recte rarus,
Est homo qui transeat imprudens et gnarus ;
Semper cogit opes, nunquam satiandus, avarus.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).