<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.24: item de avibus (p. 746 in Hervieux; Perry 576)

Aves, verno tempore     dudum convenerunt
Et sonoris vocibus     cantus ediderunt.
Quae Virum cum virgulis     viscatis viderunt,
Sed fatuae nullam penitus fraudem timuerunt.

Tunc una mitissima     coepit proclamare:
Virum pium video     nobis praeparare
Vias, nostri miserens,     et luget amare,
Nobis compatiens; sic nos se monstrat amare.

Sed una prae ceteris     prudens habebatur,
Dicens quod insidias     hic uir machinatur.
Fugam monet sed eius     vox non acceptatur.
Denique quaeque ruunt; indemnis sola moratur.

Moralitas.
Hic docti consilium     monet acceptare,
Per quod vitae valeas     damna devitare.
Si prudentis dogmata     non vis auscultare,
Rem stultam facies et eris stultissimus a re.


Version in Wright's Latin Stories:

XXIV. ITEM DE AVIBUS.

AVES verno tempore dudum convenerunt,
Et sonoris vocibus cantus adiderunt,
Quæ virum enm virulis viscatis viderunt;
Sed fatuæ nullam penitus fraudem timuerunt.
Tune una mitissima epit proclamare,
"Virum pium vidco nobis præparare
Vins nostri miserens, et luget amare,
Nobis compatiens, sic nos se monstrat amare."
Sed una præ cæteris prudens habebatur,
Dicens quod insidias hic vir machinatur,
Fugam monet; sed ejus vox non acceptatur,
Denique quæque ruunt, indempnis sola moratur.
MORALITAS.
Hic docti consilium monet acceptare,
Per quod vitae valeas dampua devitare,
Si prudentis dogmata non vis ascultare,
Rem stultam facies, et eris stultissimus a re.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).