<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 2.13: de viro mortuo et eius uxore (p. 738 in Hervieux; Perry 543)

Ad sepulchrum mortui     viri residebat
Eius quondam Femina,     quae multum plangebat
Viduam se fieri.     Maritum lugebat,
Ex quo nullius hominis solamen habebat.

Postea contingerat     ut fur caperetur,
Et convictus crimine     ligno penderetur,
Et ad corpus mortui     Miles poneretur
Custos, ne corpus pendentis abhinc raperetur.

En, cum corpus mortui     Miles custodiret,
Ut labore nimio     siccatus sitiret
Et ad dictam Feminam     potandi veniret,
Cum rediit, corpus suspensi non reperiret.

Qui pergens ad Feminam     suspirans gemebat
Sublatum corpusculum.     Iuvamen petebat,
Quae mox uiri proprii     corpus subrigebat,
Atque loco furis illud pendere iubebat.

O quanta miseria!     Res quam detestanda!
Viri corpus proprii     Mulier culpanda
Pro latrone tradidit,     et sic execranda
Hac in parte fuit in omni lege nefanda.

Moralitas.
Hoc exemplum poterit     cunctos edocere
Quot mala perpendimus     viuos praeterire.
Tamen, cum fuerimus     mortui, timere
Possumus et misera sub conditione dolere.


Version in Wright's Latin Stories:

XIII. DE VIRO MORTUO ET EJUS UXORE.

AD seulerum mortui viri residebat
Ejus quondam femina, quae multum plangebat
Viduam se fierie, maritum lugebat,
Ex quo nullius hominis solamen habebat.
Postea contigerat ut fur caeretur,
Et convictus crimine ligno penderetur,
Et ad corpus mortui miles poneretur
Custos, ne corpus pendentis abhine raperetur.
En cum corus mortui miles custodiret,
Ut labore nimio siccatus sitiret,
Et ad dictam feminam otandi veniret,
Cum rediit corpus suspensi non reeriret.
Qui pergens ad feminam suspirans gemebat;
Sublatum corpusculum, javamen petebat;
Quae mox viri prorii corpus subrigebat,
Atque loco furis illud pendere jubebat.
O quanta miseria! res quam detestanda!
Viri corpus proprii mulier culpanda
Pro latrone tradidit, et sic execranda
Ill in parte fuit, et in omni lege nefanda.
MORALITAS.
Hoc exemlum poterit cunctos edocere
Quot mala perpendimus vivos perterrere;
Tamen cum fuerimus mortui timere
Possimus, et misera sub conditione dolere.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).