<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 1.4: de cane et ove (p. 716 in Hervieux; Perry 478)

Canis coram iudice    coepit vendicare
Ab Ove depositum     panem, quem negare
Instat. Ille testibus     promit rem probare,
Atque Lupum Milvo testem facit associare.

Tunc a falsis testibus    falso deieratur,
Quod eius hoc debitum     dare teneatur;
Nil habens quod reddere,    lana spoliatur.
Vellere deposito, caro testibus esca paratur.

Moralitas.
Haec signat praefatio    legum subversores,
Qui misellos opprimunt     imbecilliores,
Nec parcunt pauperibus     pauperum raptores,
Sed rapidis rapidi tigribus sunt deteriores.

Version in Wright's Latin Stories:

IV. DE CANE ET OVE.

Canis coram judice coepit vendicare
Ab ove depositum panem, quem necare
Instabat; ille testibus promit rem probare,
Atque lupum milvo testum facit associare.
Tunc a falsis testibus falso dejeratur,
Quod ejus hoc debitum dare teneatur;
Nil habensque reddere, lana spoliatur;
Vellere deposito, caro testibus esca paratur.

MORALITAS.

Haec signat praefatio legum subvertores,
Qui misellos opprimunt imbecilliores;
Nec parcunt pauperibus, pauperum raptores;
Sed rabidis rabidi tiribus sunt deteriores.