<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 1.18: de avibus (p. 727 in Hervieux; Perry 39)

Nuper erat Avium     turma congregata,
Qui viderunt semina     lini seminata.
Parvipendent talia     cohors insensata,
In lino proprium dampnum censere parata.

Tunc Hirundo callida     coepit has monere,
Ut vellent insidias     lini praecavere.
Eruatur, inquiens,    linum, nam nocere
Multum post quippe et nobis dampna monere.

Tunc Avis Hirundinem     quaeque deribebat,
Nec eius consilium     ratum decernebat.
Illa doli pretia     dampnum precauebat,
Et statim tecta, fugiens, humana petebat.

Instat piis precibus     homines rogare,
Ut suis in domibus     posset habitare,
Dicens quod insidias     fugit declinare.
Illi concedunt quo vellet nidificare.

Moralitas.
Haec notat historia,     quod turba stultorum
Contempnunt scientiam     iurisperitorum;
Qui, cum capti fuerint     pedica dolorum,
Lugent consilia iam contempsisse bonorum.

Version in Wright's Latin Stories:

XVIII. DE AVIBUS.

NUPER erat avium turma congregata,
Quae viderunt semina lini seminata;
Parvipendunt talia cohors insensate,
In lino proprium dampnum censere parata.
Tunc hirundo callida caepit has monere,
Ut vellent insidias lini praecavere ;
" Eruatur," inquiens, " linum, nam nocere
Potest quipped multum et nobis dampna movere."
Tune avis hirundinem quaeque deridebat,
Nec ejus consilium ratum discernebat.
Illa doli praescia dampnum praecavebat,
Et statim tecta fugiens humana petebat.
Instat piis precibus hominess rogare,
Ut suis in domibus posset habitare,
Dicens quod insidias fugit declinare ;
Illi concedunt quo vellet nidificare.
MORALITAS.
Haec natat historia, quod turba stultorum
Contempnunt scientiam jurisperitorum ;
Qui, cum capti fuerint pedica dolorum,
Lugent consilia jam comtempsisse bonorum.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).