<< Home Page | Rom. Nil. Rhythmicae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Rhythmicae

Book 1.11: quomodo duo mures obviabant (p. 721 in Hervieux; Perry 352)

Bini quondam bivio    Mures obviabant.
Ambo tantum vario     victitabant ritu,
Et ad domos proprias    mutuo vocabant.
Agrestis cellam prius tantum ire volebant.

Mus agrestis villicum    Murem perducebat
Ad domum, qui vilia    prandia ponebat.
Mus urbanus propriam    domum requirebat.
Agrestem Murem secum socium capiebat.

Urbani cellarium     mox introierunt,
Et cibos appositos     laeti comederunt.
Sed, ut Celerarium    venire viderunt,
Ambo fugam capiunt, quia mortem pertimuerunt.

Mus urbanus cognita    loca requirebat.
Agrestis incognita     devius pergebat,
Ac, cum Celerarius     inde recedebat,
Prandia dimissa fugitivus uterque petebat.

Urbanus agresticum     coepit hilarare:
Nihil est quod valeat     hic te perturbare.
Vescamur appositis,     et nil vereare.
Ast alter pavidus coepit responsa parare:

Bonis tuis fruere     tibi praeparatis.
Ego fruar tutius     rebus paupertatis.
Tu times sollicitus     hostibus armatis.
Tutus ego uescor his quae mihi sunt data gratis.

Moralitas.
Ista nos historia     docet honestatem,
Quod paupertas ducitur     in securitatem,
Et opes efficiunt     curiositatem.
Ergo cavebis opes quae tollunt prosperitatem.

Version in Wright's Latin Stories:

XI. QUOMODO DUO MURES OBVIABANT.

BINI quondam bivio mures obviabant,
Ambo tamen vario ritu victitabant;
Et ad domus proprias mutuo vocabant:
Agrestis cellam prius tamen ire volebant.
Mus agrestis villivum murem perducabat
Ad domum, qui vilia prandia ponebat.
Mus urbanus propriam domum requirebat,
Agrestem murem secum socium capiebat.
Urbani cellarium mox introierunt,
Et cibos appositos laeti comederunt !
Sed ut celerarium venire viderunt,
Ambo fugam capiunt, quia mortem pertimuerunt.
Mus urbanus cognita loca requirebat ;
Agrestis incognita devius pergebat.
Sic cum celerarius inde recedbat,
Prandia dimissa fugitives uterque petebat.
Urbanus agresticum coepit hilarare :
" Nihil est quod Valeat hic te perturbare.
Vescamus appositis, et nil vereare."
At alter pavidus caepit responsa parare.
"Bonis tuis fruere tibi praeparatis ;
Ego fruar tutius rebus paupertatis.
Tu times sollicitus hostibus armatis,
Tutius ego vescor hiis quae mihi sunt data gratis."
MORALITAS
Ista nos historia docet honestatem,
Quod paupertas dicitur in securitatem,
Et opes efficient curiositatem ;
Ergo cavebis opes, quae tollunt prosperitatem.

 


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 714-755, and also the readings in Thomas Wright's A Selection of Latin Stories, from Manuscripts of the Thirteenth and Fourteenth Centuries. London: 1842 (online).