<< Home Page | Rom. Nil. Metricae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae

7. de lupo et grue (p. 659 in Hervieux; Perry 156)

Dum bona das sontique, tibi cunctisque nocebit.
Dicta ferunt nobis librorum prisca decora,
Cum lupus horriferis mandebat dentibus ossa,
Quod patulis unum ex illis in faucibus hesit.
Doctificumque petens medicum per castra ferina,
Agmina per timida(s) poscens, non aura, medellas,
Cum longoque gruem collo rostroque per arua
Tranantem querens, condixit munera magna,
Egris si raperet lacerans os faucibus astans.
Languida grus longum mittens in guttura rostrum,
Pestiferis egri tunc os de rictibus aufert.
Alliger ast medicus, poscens post tempora laxa,
Premia mirifice quesiuit digna saluti;
Dignus enim gerulus semper mercede suapte.
Tunc lupus hec imo frendens iam pectore dicit :
Munera nunc optas, non gaudes, rustice latro,
Quod collum sorpsi longnum non dentibus asperis,
Turgida mittebas cum inter guttura simplex.
Hec tremulis narrat languens grus fatibus ore :
Ingens me tenuit mitem dementia certe,
Aegrotis pestem traxi cum faucibus os suum.
Heu! mala suntque meis hec iam uirtutibus orta.
Insonti ueniat, prestanti munera queque
Optima nunc stolidus turmis per mitia corda.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712.