<< Home Page | Rom. Nil. Metricae Index

Aesop's Fables: Romuli Nilantis Fabulae Metricae

42. de formica et cicada (p. 711 in Hervieux; Perry 373)

..............Per segetum campos lustrans estate canendo,
Errabam melicis cantans tunc carmina rostris.
Iam gratis modulans ullo sine munere cunctis,
[H]armonicam estiuo duxi sic tempore uitam.
Formica almigeris epulans cui sedibus inquit :
Si argonicas calida bombos estate canebas,
Frigida nunc pedibus brume per tempora salta.
Sed melius fuerat claro tibi tempore solis
Tunc dulcis fartos cereis glomerare maniplos
Doma tuum farre ac uario replere redactam,
Quam mea, nunc escas poscenes, ad limina stare.
Horrida cum rigidis claudit te stiria peplis
Vellera cum niueo ac non setius aere iungunt,
Culmina tecta fulgent ac cana prumis.
Idcirco atque meis aliquid tibi reddere nolo,
Tempore quod non uis ullo prudens, laborando,
Iam fieri ut poteris mihi dona uicemque referre.
En regnes stolidi tepida sic carne tabescunt;
Vt faciunt nil condignis aptisque diebus,
Sollerter semper cuncto set tempore poscunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 654-712.