<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

97. de equo et asino (p. 628 in Hervieux; Perry 565).

Equus iuvnis et fortis, bene faleratus argenteo freno et sella deaurata et aliis ornamentis quibus equi ornari solent, occurrit forte Asino in loco augusto. Et erat Asinus gravi sarcina onustus et longo fessus itinere. Qui cum transeunt[i] Equo non dedit honorem nec ei cessit, sic dixisse fertur Equus : Satis me teneo, dum tuam ruditatem calcibus non moneo, qui transeunti michi debitum facere nescis honorem, dando locum et vacuando viam transeuntibus ar[c]tam. Asinus igitur, magno terrore percussus , obmutuit, nec minaci Equo respondere ausus est. Post breve vero tempus Equus ruptus et redorsatur, a domino su neglectus, macer est effectus et minus utilis. Jubetur ergo duci ad villam ut fimum deceret in agros, ne nichil utilitatis faciat. Itaque, ut suo officio similis reddatur, rustica sibi imponuntur ornamenta ad tale opus pertinencia. Asinus autem, in campo ad pascua sua deambulans, statim, cum vidit illum vile onus stercoris trahentum, cognovit eum et ait illi : Quid tibi posunt modo preciosa ornamenta, in quibus nuper gloriosus fuisti et me sub onere gravi fatiscentem minis ferocibus terruisti? Modo ad nostre servitutis consorcium devenisti, et de urbano et superbo rusticus factus es et suiuectus. Nunc ergo audaciam tum et vires labor huius humilitatis experietur.
Moralitas. Nullus debet in prosperitate sua nimis efferri nec aliis molestus esse et iniuriosus, quia, si fortuna levis vultum suum mutaverit, homo, de sublimi ad yma rotatus, vilis erit illis quos prius superbe contempsit.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.