<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

91. de cane et domino suo (p. 626 in Hervieux; Perry 532).

Canis, a iuventute sua venacionibus aptus, senio autem debilis redditus, Leporem cepit, sed illum retinere non potuit. Unde iratus Dominus suus acriter eum corripuit. Cui ait Canis : Cor quidem adhuc habeo; sed solitis viribus careo; dentes enim, mei senio excussi, ausus meos decipiunt, predam non valentes servare. Olim fortis eram et laudibus dignus; nunc ergo dampnor inmerito, senio torpento gravatus.
Moralitas. Hec fabula vult senes non despici, quorum iuventus meruit laudari, quia, quodquod (sic pro quotquot) sumus, ad hanc metam tendium et pervenire cupimus.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.