<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

84. de leone et vulpe (p. 622 in Hervieux; Perry 142).

Leo, venandi labore fatigatus, languorem finxit, et in latebris suis in lecto egritudinis se deposuit. Tactus ergo desiderio recencium carnium, bestias quas devorare voluit ad se visitandum precipit intrare. Venit et Vulpes non vocata, et ut ipsa dominum visitaret infirmum. Que, considerans multas bestias ingressas fuisse et nullam regressam, resedit foris. Leo itaque, videns eam de introitu dubitare, ipsam quare non accederet interrogavit. Que statim respondit : Quia vestigia terrent me, omnia intus spectancia et nulla retrorsum.
Moralitas. Bonum est alterius dampno instrui et aliena pericula habere documenta salutis, quia facile est intrare curias prinicpum et regum, sed non tam facile ab illis exire.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.