<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

54. de homine et hirco et equo (p. 600 in Hervieux; Perry).

Homo quidam optulit foro Hircum fedidum (sic) et pilosum et cum eo elegantis forme Equum, ut utrumque venderet. Emptori estimacionem precii talento proposuit. Institit ergo Emptor, cupiens Equum tantum (non) emere, Hircum venditori reliquere. Ren(n)uit ille, dicens ut vel utrumque teneret vel utroque careret.
Moralitas. Equus et Hircus virtutes sunt et vicia in malis et pervesis hominibus; que cum eis inseparabiliter adhereant, si pravis cohabitare volueris, si qua in eis sit virtus quamlibet rara, in omni actione sua vicium adesse necesse est, nec Equus poterit esse sine Hirco.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.