<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

52. de aquila, accipitre et columbis (p. 600 in Hervieux; Perry).

Aquilam, regem omnium avium, traditum habemus ab antiquis; que aliquando in summitate quercus resedit. Accipiter autem, qui iudex avium est vocatus, subtus Aquil(in)am consedit in ramo qui vicinor erat terre. Super terram vero, levi alarum plausa, granis frumenti saciate, Columbe collaudebant. Quibus ita loctus est Accipiter : Que audacia sic lasciviendi vobis prestat fiduciam, me presente qui iudex vester vocor et dominus. Certissime noveritis quod, si Aquila, qui (sic) rex noster est, super me non assideret, aliis vos ludis citissime inplicarem.
Moralitas. Utile est iudicem sublimiori subditum esse potestati, cuius formidine iram suam infra terminos suos constringat.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.