<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

50. de gallo et vulpe (p. 598 in Hervieux; Perry).

Gallus in sterquilin[i]o conversabatur; quem Vulpes intuens accessit, et ante illum residens in hec verba prorupit: Numquam vidi volucrem tibi similem in decore, nec cui plus laudis debetur pro vocis dulcedine, patre tuo tantum accepto, (sic pro excepto), qui, cum alcius cantare voluit, oculos claudere consuevit. Gallus igitur, amator laudis, sicut Vulpes docuit, lumina clausit, et alta voce cantare cepit. Protinus Vulpes, in eum irruens, cantum in tristiciam vertit, raptumque cantorem ad nemus deferens properavit. Aderant forte pastores in campo, qui Vulpem profugam canibus et clamoribus insequebantur. Tunc Gallus sit Vulpi : Dicite quod vester sim et quod nichil ad eos spectet rapina ista. Vulpe igitur incipiente loqui, Gallus, elapsus ab ore ipsius, auxilio pennarum mox in arbore summa refugium invenit. Tunc Vulpes ait : Ve sibi qui loquitur, cum melius deberet tacere! Cui Gallis de sublimi respondit : Ve sibi qui claudit oculos, cum pocius eos deberet aperire!
Moralitas. Non est exigua res suo tempore loqui, et suo tempore reticere; mors enim et vita in manibus lingue sunt.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.