<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

32. de fabro (p. 587 in Hervieux; Perry 302).

Faber quidam, peritus in arte sua, securim fabricaverat; sed usum illius, manubrio deficiente, habere non poterat. Ille ergo, videns se ope ligni indigere, nemus sibi adeundum scivit. Venit itaque ad silvam, et Arbores super hac necessitate consuluit. Cui respondentes, dixerunt Arbores quod consilium ei dare vellent et auxilium, cum in utrobique divites essent. Lignorum itaque vulgus, ut scripta ferunt, nemoris regimen [et] dominatum arbe (sic pro albe) Spine commiserant, cuius ergo habenda erat gracia, ut Faber quod perciit optineret. Rogata ergo domina nemoris et magistra benigne annuit, et Orno precepit ut Fabro subveniret et cito eum expediret; quod dicto cicius impletum est. Et Ornus dedit Fabro de se manubrium. Faber igitur, aptato manubrio sibi, securis industriam experiri in Alno cepit. Que laudem meruit et incudi obediens fuisse commendatur. Post hec quoque omne genus lignorum vulnerat Faber et detruncat. Tunc igitur ardua Quercus, gravi lesa vulnere, (et) molestias suas gracili Fraxino conqueritur. Que, socia cladis et vulnerum, flebili sic voce respondit : Merito venit super nos ista destructio, cum arma Fabri nostri sint muneris et consilii.
Moralitas. Sic sibi facit dampnum et cladem, qui hostem suum munit et armat.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.