<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

30. de matrona et amatore eius (p. 586 in Hervieux; Perry 555).

Matrona quedam erat in civitate castitatis amica per tempus; sed postea mutata alios mores induit, et que prius erat castitatis, facta est amatrix levitatis. Hec igitur inter cetera Iuvenum sibi iunxit quem ardenter amabat. Cui sepe inter gaudia dixit : Virorum optime, quanto me vulnerasti amore! quam dulcis est pectori meo tua dilectio! Et ait Iuvenis : Me quoque tua Venus urit; sed non ideo quia credam me solum esse tuum, sed quia de te commoda colligo quibus carere nolo.
Moralitas. Sec monemur non facile verbis credere mulierum, quia, cum multos habeant amatores, uno se dicunt contentas.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.