<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

24. de leporibus congregatis ad consilium (p. 581 in Hervieux; Perry 138).

Lepores, de summis negociis tractaturi, in unum locum congregati sunt. Erat autem huius causa, communi scilicet ordinare consilio qualiter innato timori resistere possent, nec sic pre omnibus bestiis timidi haberentur. Facto itaque conventu, unus eorum, ab eminenti loco silencium indicens, magnis vocibus exclamavit : Nature equidem obviandum est, et usu et viribus resistendum, ut fortes et audax consuetudo altera fiat natura. Ad huius ergo clamorem omne Leporum vulgus terrore concutitur, et se mal[l]e mori quam talem plus timorem pati omnes una voce dixerunt, et data fide iuraverunt, quod, cum primo timor eos invaderet, lit[t]us adirent et de summis rupibus in mare se mitterent submergendos. Cum hec ita tractarent, ecce homines in equis cum canibus adveniunt, venandi studia promittentes. Hii veniunt et isti fugiunt, iurata petentes euqora. Sed Ranarum palus interposita dum profugos istos suscipit, tota plebs Ranarum fugere cepit, et vada festinatis saltibus resonabant. Hiis igitur visis, unus Leporum restitit, et ait : O celeres socii, frenate turpem fugam, et inhibete timorem, considerantes quod nichil vivat expers timoris. Ecce enim timor Ranarum nostrum timorem fugit. Omni igitur quod vivit suum habet iudicem et dominum. Revertamur ergo, nostre nature consencientes, que nusquam exui potest. Placuit itaque omnibus consilium, et ad agnita nemora revertuntur, et modo metuunt, modo secure vivunt.
Moralitas. Omnis homo sui soli et patrie leges et consuetudines libenter ferre debet; quia vanum est loca mutare. Omnis enim regio servat quod fugias, et ubique invenies tuum superius.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.