<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

18. de hirundine (p. 577 in Hervieux; Perry 039).

Dum primo lina seminari videret Hyrundo, futurum inde Volucribus cognoscens periculum, ait illis : Agamus sine mora, ut nova semina ista vastentur, quia si fecerint proventum, omnibus nobis parient dampnum. Volucres, nimis (sic pro minus) provide futurorum, Hyrundinis contempserunt consilium. Quo viso, Hyrundo suum genus convocavit et pacem cum hominibus firmavit. Erat autem forma pacis huius modi, scilicet quod neutra pars in dampna cogitaret alterius, et Hyrundines in familiaritatis argumentum in domibus nidificarent. Tempore ergo messis, cum iam lina matura erant, collegerunt homines illa, et inde fila tranhentes, ad recia pervenerunt. Et ecce periculum, quod prudens previdit Hyrundo : per recia enim Volucres in captivitatem veniunt et mortem.
Moralitas. Bonum est acquiescere consilio : utilius est enim consilium sanum in castro quam fracta municio.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.