<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

16. de divite et cane et asino (p. 576 in Hervieux; Perry 091).

Dives erat et Canis lasciv(i)us illi, in quo sibi multum conplacuit. Carus igitur erat Canis iste et Domino et familie, et alludebant ei. Vidit itaque Asinus que fiebant cum Cane, et ait intra se : Stolidus plane sum ego, quod Domino meo non applaudo, non arrideo, nec occuro ei, sicut Canis iste de more facit. Speravit ut quanto Cane maior esset, tanto carior haberetur, et maior sibi honor exhiberetur. Diligenter igitur cepit observare Dominum et Canem colludentes, modum addiscere et formam ludi cupiens, quam suo in tempore imitare (sic) vellet. Vidit itaque Canem super Dominum saltitare, discurrendo circa illum, motu caude lascivoque latratu illi se familiarem reddere. Uno ergo dierum cum in talibus essent Canis et Dominus, ut ipse interesset, rudens accurit Asinus, et super Dominum saliens pedibus eum pulsavit, movensque auritem caput et caudam, quod in Cane didicerat, sic Domino suo placere se speravit. Sed Dominus perterritus clamare cepit, et Asinum extra se factum existimavit. Servi igitur, clamore Domini concitati, Asinum rudentem fustibus invadunt, et ludos quibus carus fieri voluit graviter confundunt, sic eum tractantes ut vix semivivus evaderet.
Moralitas. Sic multi, cupientes naturam suam fallere, intromittunt se de talibus que natura non concessit, et sibi inutiles inde redduntur et aliis viles.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.