<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

105. de equo et cervo (p. 632 in Hervieux; Perry 269).

Lis et discordia fuit inter Equum et Cervum. Equus enim, videns Cervum nobiliter incedentem erecta fronte, pertitis (sic) eminentibus, ventre gracili et gressu facili, invidebant ei munera nature. Venit ergo ad venatorem et ait : Magnum scio Cervum et pinguem, quem leviter capere potes. Carnes mensam multis diebus honestabunt; cornua medicinam habent; combusta enim febres pellunt; et corium non erit inutile; bursam enim ditabit argenteis. Venator ergo cupidus dicta commendat et qualiter capi possit interrogat. Et ait Equus : Meo, ut ostendam, capiendus est auxilio : vos me equitabitis et ego Cervum inveniam. Quem ut videritis, statim venabulo transfigetis. Venator ergo ascendit Equum et emovit Cervum, qui, in fugam versus, montes transiens et saltus, cursu meliori ab oculis eorum eripitur. Equus igitur, calcaribus perfossus et fatigatus discursibus, fessorem (sic pro sessorem) suum talibus detimuit (sic) : Viribus destituimur et non apprehendimus quod sequimur. Melius ergo cessemus quam omnino deficiamus. Descende ergo et dimitte me. Venator respondit ei : Non te sic possideo ut tibi obediens fiam; sed tu pocius freno et calcaribus meis, velis, nolis, obedies.
Moralitas. Sic invidi, ut forciores fiant illis quibus invident, aliene se subiiciunt potestati. Sed sepe contigit ut nec voluntatem suam in illis compleant, nec servitutem, cui se sponte subdiderunt, de cetero evadant.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.