<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

103. de mustela et muribus (p. 631 in Hervieux; Perry 511).

Mustela, inveterata nec iam amplius Mures venari prevalens, arte iuvari voluit, ut vitam habere posset. Igitur in farina se coniecit et abscondit, ubi Murium frequenciam esse scivit. Ibi ergo in insidiis lacitans, Mures sine labore capiendos exspectavit. Cepit itaque tres iuvenes et minus cautos Mures. Tandem venit grandevus Mus et circumspectus, qui de laqueis et muscipulis non semel evaserat, vidensque illam insidias habentem, cognita fraude eius, sic eam allocuta est : Minus cautos Mures decipere quidem potesti; sed me minime capietis. Ego enim vos intus et intute (sic forsan pro in cute) novi.
Moralitas. Ars valet et ingenium. Sepe namque arte profictur quod viribus posse fieri non invenitur.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.