<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

101. de cervo et bobus (p. 630 in Hervieux; Perry 492).

Cervus, venatorum strepitu perturbatus, ut mortem evaderet, villam peciit, et, in Bubus sociatus, cum eis ad presepia intravit. Cui Bos dixisse fertur : Quid tibi voluisti, miser, huc ad mortem venire? Silva te melius servaret, aut levis ungula salvaret in campo. At ille respondit supplex : Precor te, ut michi parcere velis, et non me prodere, quia iam in crepusculo securus abire potero. Hiis dictis, obscuro se loco recondidit. Sic itaque lacitans, bubulcis Boves pabulantibus occultus remansit. Hinc ille gavisus grates Bubus reddit, quod fugienti locum dedissent fidemque suam in eo non lesissent. Tunc unus, corpore grandis et gravis annis, ait illi : Salvum te quidem forte volumus; sed cavendum est ne ab illo videaris, qui centum habet oculos; ille est qui nobis dominatur; a quo [si] fueris visus, nichil preter vitam offerre poteris. Cum hec agerent Bos et Cervus, ingreditur stabulum dominus, et, quia nuper viderat pro servorum negligencia Boves macilentos, accessit ad presepia curam Boum habens. Dum ergo presepia diligenter exquirit, cornu lacitantis inscius apprehendit, vocatisque ad se bubulcis de Cervo inquirit, quando vel quomodo stabulum intraverit. At ille se nescire dixerunt. Gavisus ergo dominus Cervum salvavit, et in eo sibi complacuit.
Moralitas. Utile est fugere, cum pugna salvare non potest. Prodest eciam domino rebus suis curam prestare et diligenciam.


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.