<< Home Page | Rom. Ang. Index

Aesop's Fables: Romulus Anglicus

10. de canicula volenti parere (p. 570 in Hervieux; Perry 480).

Canicula feta, volens catulos edere, cum locum aptum non inveniret, vicinam rogavit, Caniculam, ut eam in hospicio suo colligeret, donec partus suos in lucem protulisset. Vicina itaque benivola, videns illam in angustiis positam, exaudivit eam et audacter intrare precepit. Partu vero facto, statim iussit ut illa sibi aliud inveniret hospicium, quia eam pre angustia domus pati non potuit. Illa autem, recenti partu adhuc languida, instat, et rogat eam ut paciatur usque dum catuli sui ludere possint et saltare, et hospicia (sic), victa precibus, concessit ei quod optavit. Post hec vero, dum catulos ludere videret et saltare, iterum eam monuit ut exiret domum suam et aliam acquireret, et yemps erat media. Mater ergo catulorum rursus ait ad illam : Quo animo potes talia loqui, et ita nos urgere, cum iam gelidus Boreas nives volvat et glacialis bruma omnem bestiam constringat? Sed age misericorditer nobiscum et humane, tol(l)erando nos usque ad amena estatis tempora, cum exire poterimus et discurrere. Hospita igitur, iterum placata, usque ad estatem eos toleravit. Facta ergo estate, iussit illam sine omni contradictione domum suam vacuare, quia nec prece nec precio ipsam de cetero pati vellet. Videns ergo illa quod prece nichil amplius faceret, ivit ad minas et ait : Debilis est satis vestra potestas, et mirum est si putetis quod sola nos omnes expellere possitis. Meo ergo consilio verbis vestris parcatis, quia fortes sunt modo catuli mei et feroces. Quot si minari volueritis, ve vobis, ve pellibus vestris! et domus quam vestram dicitis, in nostros veniet usus.
Moralitas. Sic callidi simplices quosque decipiunt, et blandis adulacionibus primo eos supplantant. Post hec a bonis suis et domibus eos violenter eliminavit (sic pro eliminant).


The Latin text shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). Volume 2.: Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects, pp. 564-652.