<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

61. AQUILA ET VULPES. (Perry 1)

CUM Vulpes Aquilae sociam se iungeret olim,
Usus amicitiae firmet ut huius opus:
Vicinos habeant ut nidos foedera fiunt,
Firma quod haec tali lege futura putant.
Ipsa suum celsa Iovis ales in arbore ponit,
Vicini nemoris Vulpe tenente locum.
Accidit illa domi natis ut mane relictis
Iret, et usa suum quaereret arte cibum.
Hoc cum forte die praedam non nacta fuisset,
Progenie Vulpem perfida privat avem.
Abreptamque suis hanc affert improba pullis,
Curat amicitiae nec violenta fidem.
Rem gestam rediens cognovit ut anxia Vulpes,
Hinc incredibili tacta dolore fuit.
Acriter interitu dolet indignata suorum,
Haec maerore gravi quam quoque causa movet:
Impia tam temere quod sese spreverit ales,
Nec via vindictae quod sit aperta sibi.
NĂ´rat [Reg: Noverat] enim celeri quam praestans illa volatu,
Et validis prae se viribus esset avis.
Quod licet, hoc sequitur, conata levare dolorem,
Arboris ad truncum stans maledicta serit.
Non iam fautricem magis, insectata sed hostem,
Ultores Dii sint flagitat ipsa sui.
At ridere minas has regia desuper ales
Sustinet, ista parum verba timenda putat.
Sed cum non longe post essent festa colonis,
Sacraque sollemni more sequenda forent.
Advolat, ut praedam flagrantibus auferat extis,
Vulpis amicitiam quae violarat avis.
Sed rapiens partem, fert cum carbone favillam,
Semina cui flaminae viva latentis erant.
Hanc ubi materiam iam pullis attulit ales,
Vis oriens venti magna repente furit.
Qui ciet, igne cremant quae mox incendia nidum,
Res Aquilae pullos illa perire facit.
Qui quia semusti nido flagrante cadebant
Desuper, his Vulpes laeta potita fuit.
In sua quos raptos dumeta fugacius aufert,
Matre vidente gulam pascat ut illa suam.
Ut sua defendant quondam vi facta tyranni,
Seque impune sequi, quae voluere, putent:
Non tamen effugiunt ultricem numinis iram,
Ut sit lenta, Deo vindice poena venit.

*** The drawing does not fit the fable. ***
Same image appears at Fable 128. It looks like it could go with Fable 49.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.