<< Home Page | Phryx Aesopus (Osius) Index

Phryx Aesopus (Osius, 1574)

39. LUPORUM ET OVIUM PAX. (Perry 153)

CUM saevis infesta Lupis en bella gerebant,
Quas satiata canum turba iuvabat, Oves.
Saepe pares illis hae, saepe fuere priores,
Spes ita vincendi fertur adempta Lupis.
Unde petituros has certo foedere pacem,
Mittunt, conditio fraude nec illa caret.
Obsidibus stat utrinque [(perhaps: utrique)] datis componere litem,
Dicitur hos Ovium turba dedisse Canes.
Econtra [Reg: Contra] catulos ipsae accepere Luporum,
Iureque iurando pax renovata fuit.
At cum simplicitas omnem secura timorem,
Lanigero pecori demeret, atque metum:
More suoque truces ulularent forte Luporum
Iam Catuli, temere pax violata fuit.
Nam finxere Lupi causamque viamque nocendi,
Quod violavissent foedera pacis Oves.
Et quod rupissent Ovium crudelia pacem,
Patribus haud quaquam facta ferenda Lupis.
Iamque impune carent omni quae praeside, perdunt,
Membraque mox harum dilaniata vorant.
Praesidio quorum saevos eludimus hostes,
Fas erit hos studio conveniente coli.
Quaque repulsuri vim quondam possumus uti,
Hac ne destitui nos patiamur ope.

*** The drawing does not fit the fable. ***
This also appears with Fable 154. It would go more appropriately with Fable 49.


Phryx Aesopus Habitu Poetico, by Hieronymus Osius, 1574 (artist not identified). Available online at the University of Mannheim. This book clearly recycles a set of images from another book of Aesop's fables. In some cases, the illustration does not match the fable shown, and in some cases I have not been able to identify what fable a given illustration is supposed to illustrate.