<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

73. DE HIRCO EQUITANTE.
Perry 623

Contra irreuerentes dominos suos.
Hyrcus semel factus est seruus Asini, et uidit eum simplicem et humilem. Ascendit Asinum et uoluit equitare. Asinus iratus erexit pedes anteriores et cecidit retro super dorsum suum, et Hyrcum oppressit et interfecit, dicens: Si Asinus est dominus tuus, ne equites ipsum.
Sic plerique uident dominos suos simplices, uel senes, uel cecos, uel inhabiles; contempnunt eos et derident.

73a. [DE PATRE SENE ET FILIO SUO ET REGE].
Perry

Sic quidam, habens patrem senem, fecit illum custodem ouium, cum miles esset. Audiens rex quod ita male tractaret patrem suum, misit filium in carcerem.

73b. DE PATRE SENE ET FILIO SUO.
Perry 624

Contra non reuerentes patres suos.
Alius, habens patrem senem et tussientem, ait: Rusticus iste, cum tussi et excreationibus suis, tedium nobis infert. Proiciatis eum longius et ueterem pellem ouium ipsum induatis. Et pater, quia nihil aliud habuit ad induendum, fere mortuus est. Filius paruulus illius filii accepit pellem ueterem et suspendit in parieti. Quesiuit pater eius quid uellet facere de pelle. Respondit: Ad opus tibi, cum senueris, reseruo, quia ita facis patri tuo, et a te addisco qualiter debeam me habere erga senectutem tuam.
[In] Ecclesiastico [8.7]: Ne spernas hominem in senectute sua; etenim ex nobis senescunt.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!