<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

7. DE QUADAM AVE SANCTI MARTINI.
Perry 589

Contra audaces uerbo et non opere.
Quedam auis dicitur sancti Martini in Hispania, paruula admodum reguli. Hec graciles habet tibias ad modum iunc(t)i et longas. Contigit quod, sole calende, circa festum sancti Martini, proiecit se iuxta arborem ad solem, et erexit tibias suas, dicens: Eia! si celum iam caderet, ipsum sustinerem super tibias meas. Et cicidit folium unum iuxta, et auis exterrita euolat, dicens: O sancte Martine, cur non succur[r]is auicule tue?
Tales sunt multi qui ad tempus credunt et [in] tempore temptacionis recedunt. Talis fuit Petrus, qui paratus fuit in mortem et in carcerem pro Christo ire. Sed cum uidit Dominum suum male tractari, ad uocem ancille ait: Mulier, nescio quid dicis; non noui illum. Filii Effrem (sic), intendentes et mittentes arcum, conuersi sunt in die belli. Adaptatur quibusdam militibus: quando caput [est] bene fricatum uino uel ceruisia, dicunt se posse stare contra tres francigenas et debellare fortissimos. Sed, quando sunt ieiuni et uident lanceas et gladios circa se, dicunt: O sancte Martine, succurre tue auicule; O sein Martin, eide nostre oiselin.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!