<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

63. DE MURE QUI VOLUIT MATRIMONIUM CONTRAHERE.
Perry 619

Contra illos qui superbe agunt, alta cogitantes et sapientes et cetera.
Mus semel uoluit matrimonium contrahere et cogitauit quod maritum acciperet fortissimum; et cogitauit penes se quid esset strenuissimum. Tandem uidebatur sibi quod Ventus, quia prosternit cedros, turres, domos. Misit nuncios Vento quod esset maritus eius. Dixit Ventus: Quare uult mecum contrahere? Dixerunt nuncii: Quia inter omnes creaturas es fortissima. Respondit Ventus: I(m)mo castrum Narbonense forcius est me, quia iam plus quam per mille annos stetit aduersum me et [s]cindit et confringit uires meas, et nunquam potui eum (sic) prosternere. Reuersi sunt nuncii et retulerunt responsum, et dixit Mus: Ex quo forcior est Turris, volo quod sit maritus meus. Significabat hoc Turri, et ait Turris: Quare uult mecum contrahere? Et responsum: Quia res es fortissima et forcior Vento. Et ait Turris: Certe Mures sunt forciores me, quia tota die me perforant et frangunt, et faciunt uiam per me. Et ita, habito consilio, oportebat quod Mus Murem sibi associaret. Sic plerique ardua excogitant et mirabilia facere proponunt, et: / Parturiunt montes, et exit ridiculus Mus./ [Libro] IV Regum [14.9], dixit rex Israel ad Amasiam regem Iuda: Carduus Libani misit ad Cedrum que est in Libano, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestie saltus, que sunt in Libano, et conculcaverunt Carduum. Percuciens inualuisti super Edom, et subleuauit te cor tuum. Contentus esto gloria, et sede in domo tua. Quare prouocas malum, ut cadas tu et Iudas tecum? Noluit adquiscere et factum est prelium, et cesus est populus Iuda. Amasiam uero regem Iuda cepit Ioas rex Israel et multa mala intulit. / Si[c] plerique alta aggrediuntur et uilissime corruunt. Ieronimus: Rectius fuisset homini subiisse coniug[i]um et ambulasse per plana quam ad altiora tendere et in profundum inferni cadere. Eciam in bonis operibus et in uirtutibis perciulosum est gloriari. [Lib.] I Machabeorum [6.43], Eleazar uolens facere sibi nomen in eternum supposuit se elefanti (sic) et occidit eum; et cecidit bestia super ipsum et mortuus est. G[regorius]: Quasi sub hoste(m) quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat non eleuatur. G[regorius]: Auctoris sui graciam negare conuincitur quisquis sibi tribuit quod operatur; ex quo igitur non in uirtutibus nec in bonis operibus gloriandum, qu[oni]am periculosum est in malicia gloriari. / Alta cadunt, inflata crepant, tumentia premuntur, / [Hoc reinte uerbum]: Frangit Deus omne superbum.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!