<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

61. DE CANE ET FRUSTO CARNIUM.
Perry 133

Contra diligentes uana et derelinquentes uera et cetera.
Canis semel, frust(r)um carnis tenens in ore, flumen transiuit. Vmbram frusti uidens que maior frusto apparuit, frust(r)um dimisit, ut umbram caperet, et umbra tam cito euanuit. Sic frustum pro umbra perdidit.
Sic plerique habent soliditatem gracie, firmitatem uirtutum, ipsum Deum, et uidentes umbram istius mundi, scilicet diuicias, pulchra cibaria, mulieres, dignitates, illis adherent. De quibus Sapientie [5.9]: Transierunt omnia illa tanquam umbra et tanqum nuncius [praecurrens], et tanquam nauis, que pertransit fluctuantem [aquam], aut tanquam auis que transuolat in aere, et post hoc nullum inuenitur argumentum itineris illius, aut tanquam sagitta emissa in locum destinatum; diuisus aer continuo in se recursus est. Talia dixerunt in inferno hii qui peccauerunt, quoniam spes impii quasi lanugo [est], que a uento tollitur, aut tanquam fluuius qui a uento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unius diei pretereuntis. Ecce quod bonum est, solidum et incom[m]utabile pro hac umbra perdunt et utroque priuantur. Ieremias [2.13]: Me dereliquerunt fontem aque uiue, et foderunt sibi cisternas, que non ualent continere aquas. Hoc est, laborauerunt ut haberent hec transitoria, in quibus nulla refectio uera. Hii dimittunt rosam pro urtica, granum pro palea, solem pro luna, uinum pro fete, oleum pro amurca, pro morte uitam, martrinum (sic) pro salice. Talis dicitur adulter. Augustinus: Si deseris eum qui te fecit et amas illa que fecit, deserto illo, adulter es. Talis dicitur idolatra. [Epistola S. Pauli] ad Romanos [1.25]: Qui commu(n)tauerunt ueritatem Dei in mendacium, et coluerunt et seruierunt creature pocius quam Creatori, qui est benedictus in secula.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!