<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

58. DE CONTENTIONE LUPI ET LEPORIS.
Perry 616

Quod fug[i]enda est Venus et mundus.
Lupus et Lepus sibi obuiauerunt, et ait Lupus: Super omnia es animal meticulosum. Auderes[ne] contendere cum aliquo animali? Certe, ait Lepus: ita tecum, licet grande corpus habeas et ego modicum. Lupus indignatus ait: Certe firmabo .x. aureos contra unum quod te uincam. Certe placet, ait Lepus, dum modo sim sicurus de ista firmacione. Ambo dederunt fideiussores. Quo facto, Lupus et Lepus constituti sunt in campo ad pugnandum. Lupus currebat uersus Leporem ad capiendum et deuorandum. Lepus fugam arripuit, et Lupus, ut ualuit, insequebatur. Sed Lepus uelocius currebat. Lupus iam fatigatus gressum sistebat et super terram se proiecit. Amplius currere non poterat. Et ait Lepus: Iam uictus es et ad terram prostratus. Quomodo, ait lupus, non uis me expectare? Certe uerum est, ait Lepus. Que pugna esset, cum sis in triplo maior me? Ore aperto, posses totum caput occupare. Ego non pugno, nisi cum pedibus, nisi fugiendo. Sic sepe cum canibus pugnaui et uici; et tu uictus redde quod debes. Orta est hec contentio, et a Leone diffinitum est quod Lupus fuit uictus.
Similiter qui uult pugnare cum Venere, cum mundo, securius pugnat et cercius uincit, cum fugit. Vnde [in Epistola] I ad Corinthios [6.18]: Fugite fornicationem. Ibi dicit Augustinus: Cum aliis nempe uiciis potest ex[s]pectari afflictus; sed hanc fugite, ne approximetis. Vnde quidam: In hoc enim prelio fugiendo forcius et melius pugnature. Sicque Venus uincitur; cum fugitur, fugatur. Dauid, si remotus esset a Betsabee, quod ipsam non uideret, uictus non fuisset. Similiter Sam(p)son non peccasset, oculos non amisisset, si Dalidam (sic) fugisset. Si appropinquas pulcre mulieri, quasi Lupus te deuorabit; in solo tactu, uisu, uel risu intrat Diabolus.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!