<< Home Page | Odo Index

Aesop's Fables and Other Parables: Odo of Cheriton

5. DE TORTUCA ET AQUILA.
Perry 230

Contra curiosos.
Tortuca, manens in locus hu[mi]dis et profundis, rogauit Aquilam, quod portaret eam in altum. Desiderauit enim uidere campos, colles et montes et nemora. Aquila adquieuit, Tortucam in altum portauit, et dixit Tortuce: Vides iam que nunquam uidisti, montes et ualles et nemora. Dixit Tortuca: Bene uideo; mallem tamen esse in foramine meo. Et ait Aquila: Sufficit hec omnia tibi uidisse. Dimisit eam cadere, et tota confracta est.
Mistice. Aliquis uiuit in paupere tecto; desiderat ascendere et super pennas uentorum uolare; rogat Aquilam, id est Diabolum, quod aliquo modo ipsum exaltet; quandoque per fas et nephas (sic), per falsitates ascendit, et sic Diabolus ipsum portat; quandoque intelligit statum suum periculosum et mallet esse in paupere tecto. Tum Diabolus in mortem facit eum cadere, in puteum gehenne, ubi totus confringitur. / Sic [est] qui [stultus] scandit pernicibus alis; / Incidit a scalis in loca plena malis.


The Latin text of Odo shown here is taken from Léopold Hervieux, Les fabulistes latins depuis le siècle d'Auguste jusqu'à la. fin du Moyen-Age (1893-1899). There is a delightful English translation of Odo by John Jacobs, which is still in print. It's a lovely book!